monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 341

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 341
in secunda vero, quam de eloquendo dixi, quaeritur quid sit nomen, quid verbum, quid ex his iunctum, quae ex his subiectiva pars sententiae sit, quae declarativa, qui subiectivae modus sit, qui declarativae, quatenus nomen accipiatur, quatenus verbum quatenus perfecta sententia possit esse proloquium. excipit hanc pars tertia de proloquendo.